Cópia do documento original em latim
TERMINOS CASTRUMIE ET EMPTIO MOLINARUM
ET DONATIO NABULI ET PORTATICI DOII
Non ambiguum quidem sed bene patens est sed multis manet notissimum eo quod per ordintem dei summi ordonius rex dedit ipse rex pro remedio anime sue ad gomadum gradum episcopatum in sede colimbriense cum sua diocesi quomodo illum obtinuerunt alii episcopi qui ante ipsum episcopatum obtinuerunt obtinuit illum per plures annos usque in Portugal.
Et post uero tempus fuit ipse episcopus ad legionem ante ipsum regem et expetituit se.
Et reliquit gradum episcopatus pro uenire ad confessionem.
Et requisiuit ipse episcoupus heremitam.
Et inuenit in locum castrumie ad illam focem ubi ca,dit in dorio.
Et intrauit in illa per manum de arias abderahememet maurone confraties et ieluira abbatissa ubi uita sua deduxerit in confessione.
Et ubi corpus suum et uoluntas sua requieuit in locum sancti stephani et sancte marine et sancti martini et sancte marie uirginis et sancti saiu ato ris et sotiorum eius martirum qui sunt reconditi in ipsa heremita.
Et adquisiuit ipse episcopus terminum de ipsa uilla et de ipso monasterio.
Et inuenit illum per terminum de liueri.
Et inde per montem felanoso.
Et inde in VII em suberes.
Et inde per illum saxum album.
Et inde a paradela.
Et inde iper terminum aliaria quomodo diuidit cum domno uilifi.
Et inde in portam (sic) Arnelas.
Et concludit ipsam ecclesiam de Arnelas cum sua ecclesia uocabulo sanctus andrea,s.
Et trauciuit ipsum terminum de alia parte dorii.
Et inuenit ipsum terminum per montem de zeurario.
Et inde per penellas per illum montem ad illam aquelIam.
Et inde per ifontanum pennosum quomodo diuidit cum sposati.
Et item trauciuit dorium in uilla palatiolo et concludit ipsam uilIam totam exceptis illa VII.ª que est de alios heredes de leueri et inde ferit in, terminum de leueri ipse episcopus sesicam molinariam in unde primitus inquoauit.
Et comparauit riuulo umie de fragiaro et dearias abrabem in terminum de leueri.
Et dedit proinde unum mulum Cm solidos cum suo freno et sua alhacama et sua sella arintia in alios em solidos.
Et ipse episcopus in pisa confessione uenit rex in portugale et mandauit pro ipso episcopo ut fuisset ante ipsum regem.
Et ipse episcopus non exiuit de confessione secundum quod regula docet.
Et ipse rex sua mercede et illa Regina excitabit naues in portugal e cum suos comites lucido uimarani et roderico luci et sui episcopi fuerunt nauigio eremitam uistare ipsum episcopum et ad orationem ad ipsum locum sanctum.
Et ipse rex pro remedio anime sue et illa regina dederunt sollempniam ad ipsum episcoupum et ad fratres et sorores.
Et mansit ipse rex cum suo exercitu in ipso monasterio et in alio die fecit concilium et exquisiuit uitam de ipsos ,confessolres et de ipsa congregatione.
Vnde habet tolerantiam in ipso loco.
Et ipse rex cum suos comites pro remedio anime sue in ipso concilio persoltauit mauron confratres et geluiram ut contestassent ei uillam de fermeto per suos terminos antiquos.
Tdedit ipse rex et ipsi comites nabulum et portaticum de dorio in die sabbati de portu de aliouirio et per totos illos portus usque in illa foce de durio ubi cadit in mare quantumcumque eis dominus dederit piso die pro remedio animarum illorum et pro illorum prosa pie.
Et in ipso concilio dedit lucidius uimarani uillas et ecclesias ad ipsum monasterium in ripa de ipso dorio a porto ciuitatis anegia ecclesiam sancte marine cum suos dextros integros uel debito ubi tamica intrat in dorio ad integra.
De portugal dedit aliam ecclesiam in lagona de auuil ( ) uocabulo sancta cruce cum suas dextros integros uel suo debito prope littore maris.
Et dedit aliam ecclesiam in ripa mondeci.
Uilla de portugal quomod diuidit per suos terminos antiquos quomodo diuidit cum illa uilla de mahamudi.
Et inde per montem a termino de colimbrianos usque in galia (?). illa media fuit de suos parentes nominibus suis fulderone et palma.
Illam aliam median comparauit pro suo precio et suas cartas. Et in uilla de ameixenedo ecclesiam de sancto iohanne cum suos dextros quos dedit elro uimariz.
Et in ripa de feberos aliam ecclesiam uocabulo sancti martino de para dela.
Et uilla de xexo albo integra per suas terminos.
Et uilla de corthegada integra per suos terminos et sua ecclesia uocabulo sancto michaelis cum suos dextros.
Et de uma plana de famelcos quomodo illa est demarcada et integra.
De abranca alias ecclesias prenominatas sancto petro de uilla plana cum suos dextros integros et suas adiectiones.
Et uilla de dezanos persuos terminos antiquos et sua ecclesia uocabuIo sancto michaelis et suos dextros integros.
Et in ripa de ul (?) ecclesia sancti iacobi et suos dextros integros et uilIa oliuaria ecclesia uocabulo sancti michaelis cum suos dextros integros et suas aiectiones.
Et in ripa de antoana monasterio uocabulo sancta marina per suos terminos antiquos quomodo illam obtinuit domnus salomon.
Et in terra de eceurario uilla de ossella ecclesia de sando pelagio.
Et incalueli rationem de magistro egela et de magistro blatus quanta illoscontinet inter suos fratres tam in calueli quam etiam et de ilIa parte camia.
Et uilla quam dicut cella noua quomodo diuiditcum uilla lauritello et uilla armentari et uilla todemondi.
Et de alia parte de insula uocabulo sancti iacobi subtus monte codar.
Et de alia parte camia uilla de palaciolo cum sua ecclesia uocabulo sancto iohanne de zopellos quos dedit gutierre moniz.
Et in porto de obal ecclesia uocabulo sancto donato et sancto iohanne cum suos dextros integros et cum suas aiunciones.
Et inter uilla palaciolo et ermogenes ecclesia uocabulo sancto mametis cum suos dextros integros.
Ipsum quod de sursum taxatumest firmiter et integrum obtorgamus post parte monasterio de castrumia.
Et qui inde aliquid infringere quesierit pariet illum in quadruplu.
Et hec scriptura plenam habeat firmitatem. IIª idus iunii.
Era DCCCCª LXª.
Nos supranominati in hac scriptura manus nostras roboramus.
«É o documento N.º XXV da colecção Diplomata et Chartae dos Portugalli Monumenta Histórica, transcrito do Livro Preto da Sé de Coimbra.»
1 pag 3
|